Dominica in Sexagesima

Dominica in Sexagesima

Introitus (Ps. 43, 23-26 — ib. 2)
Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem: quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram? Adhæsit in terra venter noster: exsúrge, Dómine, ádjuva nos, et libera nos. Ps. Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis. ℣ Glória Patri.

Oratio
Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus: concéde propítius; ut contra advérsa ómnia, Doctóris géntium protectióne muniámur. Per D. N.

Epístola (2 Cor. 11, 19-33 et 12, 1-9)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Libénter suffértis insipiéntes: cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim, si quis vos in servitútem redigit, si quis devorat, si quis accípit, si quis in fáciem vos extóllit. Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infirmi fuérimus in hac parte. In quo quis audet, (in insipiéntia dico) áudeo et ego: Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: Semen Abrahæ sunt, et ego: Ministri Christi sunt, (ut minus sapiéntes dico) plus ego: in labóribus plúrimis, in cárceribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter. A Judæis quinquies quadragénas, una minus, accépi. Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum, ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui: in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus: in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in jejúniis multis, in frigore et nuditáte: præter illa, quæ extrínsecus sunt, instántia mea cotidiána, sollicitúdo ómnium Ecclesiárum. Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror? Si gloriári opórtet: quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et pater Dómini nostri Jesu Christi, qui est benedíctus in sæcula, scit quod non méntior. Damáscenórum præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet: et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic effúgi manus ejus. Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem), véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quatuordécim (sive in córpore nés cio, sive extra corpus nés cio, Deus scit): raptum hujúsmodi úsque ad tértium cælum. Et scio (sive in córpore, sive extra corpus nés cio, Deus scit): quóniam raptus est in paradisum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam, et si volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id, quod videt in me, aut áliquid audit ex me. Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ, ángelus sátanæ, qui me cólaphizet. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me: et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perficítur. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.

Graduale (Ps. 82, 19 et 14)
Sciant gentes, quóniam nomen tibi Deus: tu solus Altíssimus super omnem terram. ℣ Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti.

Tractus (Ps. 59, 4 et 6)
Commovísti, Dómine, terram, et conturbásti eam. ℣ Sana contritiónes ejus, quia mota est. ℣ Ut fúgiant a fácie arcus: ut liberéntur elécti tui.

Evangelium (Lc. 8, 4-15)
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Cum turba pluríma convenírent, et de civitátibus properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem: Exíit, qui séminat, semináre semen suum: et dum seminat, áliquid cécidit secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud. Et áliquid cécidit supra petram: et natum arúit, quia non habébat humórem. Et áliquid cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. Et áliquid cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centúplum. Hæc dicens, clamábat: Qui habet aures audiéndi, áudiat. Interrogábant autem eum discípuli ejus, quæ esset hæc parábola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non videant, et audiéntes non intélligant. Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam: hi sunt qui áudiunt, deinde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. Nam qui supra petram: qui cum audíerint, cum gáudio suscipiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Quod autem in spinas cécidit: hi sunt, qui audiérunt, et a sollicitudínibus et divítiis et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum retínent, et fructum áfferunt in patiéntia.

Offertorium (Ps. 16, 5 et 6-7)
Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea.

Secreta
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, vivíficet nos semper et múniat. Per D. N.

Communio (Ps. 42, 4)
Introíbo ad altáre Dei, ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.

Postcommunio
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut quos tuis réficis sacraméntis, tibi sirvam dignánter cum sanctis móribus dignánter deservíre concédas. Per D. N.

Dominica in Sexagesima