Dominica III post Epiphaniam

Dominica III post Epiphaniam

Intróitus (Ps. 96, 7-8 — Ib. 1)
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion; et exsultavérunt fíliæ Judæ. Ps. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. ℣ Glória Patri.

Orátio
Omnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice: atque, ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per D. N.

Epístola (Rom. 12, 16-21)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Fratres: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Graduále (Ps. 101, 16-17)
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. ℣ Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Allelúia, allelúia. ℣ (Ps. 96, 1) Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúia.

Evangélium (Matth. 8, 1-13)
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et, ecce, leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et álii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade, et sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.

Offertórium (Ps. 117, 16 et 17)
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secreta
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditorum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per D. N.

Commúnio (Luc. 4, 22)
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Postcommúnio
Quos tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quǽsumus; ut efféctibus nos eórum véraciter aptáre dignéris. Per D. N.

Dominica III post Epiphaniam