Incipit Epistola sancti Athanasii Episcopi Alexandrini, filiis suis
Incipit Epistola sancti Athanasii Episcopi Alexandrini, filiis suisScripta anno 356
DEUS quidem vos consoletur, novi autem quia non hoc solum vos contristat; sed contristat et illud, quia Ecclesias quidem alii per violentiam tenuerunt, vos autem interim foris estis a locis; illi enim loca, vos vero habetis apostolicam fidem. Illi in locis existentes, a vera fide sunt foris : vos vero a locis quidem foris estis, fides vero intus. Discutiamus quid sit majus, locus an fides : claret utique quia vera fides. Quis ergo amplius perdidit, vel quis amplius habet, qui locum tenet, an qui fidem? Bonus quidem locus est, quando illic apostolica fides prædicatur : sanctus est, si ibi habitat sanctus. Et post pauca : Vos autem beati, qui fide in Ecclesia estis, in fidei fundamentis habitatis, et sufficientem satisfactionem habetis, fidei summitatem, quæ in vobis permanet inconcussa, ex apostolica enim traditione pervenit ad vos, et frequenter eam execranda invidia voluit commovere, nec valuit : magis autem per ea quæ commoverunt sunt abscissi. Hoc est enim quod scriptum est : « Tu es Filius Dei vivi » (Matth. XVI, 17), Petro per revelationem Patris confesso, et audiente : « Beatus es Simon Barjona, quia » caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater meus qui » in cœlis est, » et cætera. Nemo igitur unquam vestræ fidei prævalebit, dilectissimi fratres : si enim aliquando Ecclesias reddiderit Deus, credimus enim hoc ; verum tamen ne tanta Ecclesiarum redditionem sufficit nobis fides.
Et ne forte sine Scripturis loquens violentia dicam, bonum est vos ad Scripturarum testimonia trahere. Commemoramini enim quia templum quidem erat Hierusalem : templum non erat in eremo, alienigenæ invaserant. Ex quo et templum vero Hierusalem; illi ejecti Babylonia descenderunt, judicio probantis, sive etiam corrigentis Dei; manifestantis vero inimicorum sanguinem vorantium pœnas ignaris. Et locum quidem habebant alienigenæ; loci vero Dominum nesciebant. In tantum vero quia nec responsa dabat, nec loquebatur, sed a veritate desolati fuerunt. Quid igitur eos juvat locus? Ecce enim locum habentes accusantur a diligentibus Deum, quia eum fecerunt speluncam latronum, et domum negotiationis et domum veli locum sanctum fecerunt amentes sibi, quos illic non licebat intrare. Audivimus enim, dilectissimi, discentes ab his qui inde venerunt hæc et deteriora his. Quanto igitur labore videntur Ecclesiam temere, tanto magis ejecti sunt. Et putantur esse intra veritatem, expulsi sunt autem et capti, et nullum lucrum sola Ecclesia quia rarum, veritas judicatur.