In quo confutatur error dicentium quòd extra unitatem huius sanctæ catholicæ, & aposto licæ ecclesiæ potest hominibus esse salus
In quo confutatur error dicentium quòd extra unitatem huius sanctæ catholicæ, & aposto licæ ecclesiæ potest hominibus esse salusSTABILITA iam fide de unitate, & sanctitate ecclesiæ catholicæ & apostolicæ, antequam ulteriora tangamus, perutile nobis uisum est, ut perniciosum errorem illorum reprobemus primitus, qui aduersus san ctæ catholicæ, & apostolicæ ecclesiæ dignitatem, & eius inseparabilis unita tis sacramentum impie sentientes asserere præsumpserunt quòd extra uni tatem huius sanctæ ecclesiæ quisque in secta sua saluari posset. Iudæus Sar racenus. Paganus quisque etiam hæreticus, siue scismaticus, quorum perni ciosissimam assertionem non modo falsam esse aut erroneam, sed hæreti cam, licet ex multis ostendere possemus. decreuimus tamen pro nunc ex his quæ uirtute fidei in scriptura sacra attribuuntur præsentis disputationis sumere fundamenta, quare etiam ex ipsius fidei unitate primordialiter con surgit unitas sanctæ catholicæ & apostolicæ ecclesiæ, sicut superius ostendi mus.
Arguitur autem primo sic. Fides Christi est principium & primum fun damentum supernæ beatitudinis dicente apostolo.1.ad Corin.3. Fundamen tum aliud nemo potest ponere præter id quod positum est quod est Christus Iesus, gloss. j. Christi fides quæ per dilectionem operatur, per quam Iesus habitat in cordibus. Alia non est fundamentum, hæc gloss. Hinc beatissi mus Paulus ita diffinit fidem ad Hæb. 11. Fides est substantia rerum speran darum argumentum non apparentium, glo. j. fundamentum omnium bono rum quod nemo mutare potest sine quo non est bona ædificatio, ipsanempe teste beato Crysog. fundamentum est Christianæ religionis. Et ut dicit Au gust. lib. de prædestinatione sanctorum uirtus est, qua ea quæ ad fundamen tum pertinent religionis recte firmiterq; creduntur : ergo impossibile est, ut hi qui ab unitate fidei, quæ primum fundamentum est ædificij spiritua lis, & ex qua quicquid beatitudinis a fidelibus speratur, sicut a radice procedit, separati & alienati sunt, beatitudinem consequantur ecclesia sticam. Hinc in cap. quicunque. xxiiij. q. j. uenerabilis Beda ita dicit. Qui cunque ab unitate fidei uel societatis Petri apostoli quolibet modo se metipsos segregant tales neque uinculis peccatorum absolui, nec ianuam possunt regni cœlestis introire.
Secundo arguitur ex illo apostoli ad Heb. 11. dicentis. Impossibile est sine fide placere Deo, ubi gloss. adeo fides est necessaria quòd sine ea quisquam non placeat Deo. Cum ergo nemo possit saluari nisi fide Deo placeat, manifestum est eos qui extra unita tem fidei sunt quam uniuersalis ecclesia credit, & prædicat saluari non pos se. Hinc, extra de summa trini. & fide catho. c. i. dicitur. Vna est fidelis ec clesia extra quam nullus omnino saluatur.
Tertio confirmando rationem factam arguitur sic. Saluatio æterna tanquam proprius effectus ascribitur fidei quam sancta uniuersalis ecclesia tenet de Christo. Vnde Math. ix. Mar. 5. & Luc . 8. Christus mulieri quæ sanguinis fluxum patiebatur tetige ratq; fimbriam uestimenti eius inquit. Filia, fides tua te saluam fecit, & similia in aliis locis, & Mar. 10. ait cęco, fides tua te saluum fecit, &c. Et ad hoc quidem egregium testimonium præbet, apostolus ad Gal. ii. di cens. Ex omnibus operibus legis non iustificatur homo nisi per fidem, & ad Ephe. 2. Gratia saluati estis per fidem : ergo qui ab unitate fidei uni uersalis ecclesiæ segregatus est, exclusus est ab omni spe saluationis, & per consequens omnis talis æternaliter damnandus uenit quod etiam clarissi mis aliis testimoniis sacræ scripturæ, & sanctorum apparet. dicit enim Saluator noster. Marc. ultim. Qui crediderit, & baptizatus fuerit saluus erit. Qui uero non crediderit condemnabitur, & Ioan. 3. Pater diligit filium, & omnia dedit in manu eius, qui credit in filium habet uitam æ ternam, qui autem incredulus est filio non uidebit uitam æternam, sed ira Dei manet super eum. Hinc sanctus Athanasius in symbolo clamat. Hæc est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterq; crediderit saluus esse non poterit. Præterea August. in epistola quadam, & habe tur in capit . si quis .xxiii. quæstio . iiii. ita dicit. Si quis a catholica ecclesia fuerit separatus quantumcunque laudabiliter uiuere se existi met, hoc solo scelere, quòd a Christianitate disiunctus est, non habe bit uitam, sed ira Dei manet super eum.
Quarto arguitur sic. Vita spi ritualis animæ specialiter attribuitur fidei formatæ, ex qua ipsa unitas ecclesiastica perfecta consurgit, secundum illud ad Roman . 1. Iustus ex fide uiuit, & ad Galat . ii. ex fide uiuo filii Dei: ergo quæ extra huius fidei unitatem est, qua ipsa uniuersalis ecclesia uiuit, non in numero spiritualiter uiuentium quibus uita æterna promissa est, sed mor tuorum, & per consequens damnatorum uenit computandus. unde Augu. in epistola ad Vincentium, & habetur in.c.quemadmodum.xxiij.q.vij. dicit sic. Quemadmodum membrum, si præscindatur ab hominis uiui corpore non potest tenere spiritum uitæ, sic homo qui præscinditur de Christi iu sti corpore, nullo modo potest spiritum tenere iustitiæ.
Quinto sic, fidei uir tuti attribuitur filiatio Dei, secundum illud Ioan. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, & illud ad Gal.3.Omnes filij Dei estis per fidem, & . 1. Ioan. 5. Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est: ergo qui ab unitate fidei quam sancta & uniuersalis ecclesia tenet se alienat & segre gat in numero filiorum Dei annumerari non potest, & per consequens nec in numero cohæredum Christi regni cœlorum. unde beatus Cyprianus, & habetur in.c.alienus.xxiiij.q.j.alienus est, prophanus est, hostis est, habere non potest Deum patrem qui uniuersalis ecclesiæ non tenet unitatem.
Sexto sic, certum attributum legimus fidei, quòd radix sit omnium bonorum, ita quòd ubi fides Christi non est, nullum bonum meritorium esse potest. Vnde & Aug. & habetur in.c. ubi xxiiij.q.i. Vbi fides non est,non potest esse iustitia,quia iustus ex fide uiuit.Hinc beatus apostolus ad Roma. 14. inquit. Omne quod non est ex fide peccatum est, glo. Aug. & ponitur etiam in.c. omnis.xxviii.q.iii.Omnium infidelium uita est peccatum, quia omnis infi deliter uiuens,uel agens uehementer peccat, & nihil bonum est sine sum mo bono ubi deest agnitio æternæ & incommutabilis ueritatis falsa uirtus est etiam in optimis moribus.Et Grego. Sicut rami sine radicis uirtute a rescunt, ita quælibet opera licet bona uideantur nulla sunt,si a fidei fortitu dine distinguuntur. Quare manifestum est,quòd qui extra unitatem uniuer salis ecclesiæ quæ super communionem unius fidei stabilita est, separatus est, omni spe saluationis ablata nisi ad gremium recurrat ecclesiæ,filius est perditionis. Vnde Aug. & habetur extra de hæred.ca.firmissime, inquit. Firmissime tene & nullatenus dubites omnem hæreticum, & scismaticum cum dyabolo, & angelis eius æterni ignis incendio participandum, nisi an te finē uitæ catholicæ fuerit incorporatus, & reintegratus ecclesiæ, & post pauca. Omni homini qui ecclesiæ catholicæ non tenet unitatem neq; ba ptismus nec eleemosina quantumcunque copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem, & Hiero.in.c.quoniam.xxiiij. q.j.de domo ecclesiæ sanctæ loquens, quam supra Petram id est confessio nem fidei Petri fundatam dicit, ita propositum nostrum confirmat dicens. Quicunque extra hanc domum, agnum comederit prophanus est, si quis in Noe archa non fuerit peribit regnante diluuio.
Septimo præfatus error reprobus clarissime ostenditur ex eo, quòd fidei uirtuti, hoc ascribitur per ostium unicum sit salutis æternæ. Vnde Ioan.10. Amen dico uobis qui non intrat per ostium, scilicet credendo in Christum, sed ascendere nititur a liunde,per alias scilicet sectas quascunque, ille fur est & latro. Quod au tem fides Christi ostium dicatur,testantur apostoli Paulus & Barnabas Act. 14.dicentes. Quia aperuisset dominus gentibus ostium fidei. Solus ergo ille ad portum peruenit salutis qui per Christi ostium in catholicam eccle siam ingreditur. Vnde Ioan. 13. inquit Christus. Ego sum ostium per me si quis introierit saluabitur. Sane Petro apostolo testante.Act.4. Non est in aliquo alio salus, neque enim aliud nomen est sub cœlo datum hominibus in quo oporteat nos saluos fieri. Hinc Christus ait iudæis. Ioan. 8. Si non credideritis quia ego sum, in peccato uestro moriemini, quod longe ante sanctus Moyses, & propheta clarissimus de Christo prophetizans prædi xit dicens. Prophetam de gente tua & de fratribus tuis, sicut me suscitabit Deut. 18. tibi dominus Deus tuus ipsum audies, & infra. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, gloss. j. Christum de semine Dauid.
Falsum est er go ac manifeste hæreticum quòd segregati ab unitate fidei sanctæ ecclesiæ catholicæ, spem aliquam habeant saluationis æternæ. In cuius apertissi mum testimonium damnatos scribit philosophos apostolus ad Roma. 1. qui Deum fide non coluerunt sic dicens. Ita ut sint inexcusabiles, quia cum co gnouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt, gl. bene uiuendo & co lendo, aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, & obscu ratum est insipiens cor eorum, &c. Et hoc tantum dictum sit a nobis ad con futationem præfati erroris.