Bulla Pastoralis officii
Bulla Pastoralis officiiPastoralis officii, quod superni dispositione consilii gerimus, cura nos admonet, ut animarum saluti ubiquè terrarum procurandae ac praesertim orthodoxae fidei, sine qua impossibile est placere Deo, puritati servandae omni studio advigilemus. Eapropter cum in quibusdam ultra montes provinciis, et praecipue in amplissimo Galliae Regno varia pravarum doctrinarum imo et haeresum semina occasione damnati cuiusdam libri gallico idiomate iam pridem editi sub titulo, Le Nouveau Testament en francois avec des reflexions Morales sur chaque verset etc. aliter vero: Abregé de la Morale de l' Evangile, des Actes des Apostres etc.', vel: Pensees Chretiennes sur le Texte de ces livres sacres' germinare cognovissemus: iisdem eradicandis nostri non minus muneris debito admoniti, quam crebris multorum Catholici orbis ac praesertim Galliae Epporum precibus excitati, quin etiam piis ac saepius repetitis clarae memoriae Ludovici XIV, dum vixit, Francorum Regis votis et officiis adducti, quascunque potuimus apostolicae nostrae sollicitudinis partes adiuvante Domino interponere non praetermisimus. Quae autem et quanta in hoc arduo gravissimoque negotio per plures annos egerimus, et passi simus, quaeve inobedientium hominum et paucorum, quod valde dolentes dicimus, illustrium etiam Ecclesiarum Antistitum veritati non acquiescentium opera in idem inclytum Regnum mala provenerint, vobis fere omnibus minime ignotum esse existimamus. Postquam siquidem divino inprimis implorato praesidio, curaque omni, studio ac labore, prout rei gravitas exposcebat, diutissime collatis, adversus praedictum librum Constitutionem nostram, quae incipit, Unigenitus Dei Filius', a. 1713. sexto idus Sept. editam promulgavimus, in qua plures noxios articulos ex eodem libro excerptos censuris variis notatos pro huius S. Sedis more proscripsimus; cuiusmodi remedii necessitatem tum memoratus Ludovicus Rex, tum plerique ex Gallia Eppi iteratis obtestationibus inculcaverant, non aliter suborta dissidia sedari posse constanter affirmantes, tota quidem Christi Ecclesia, Petrum per nos tametsi indignos loquentem secuta, apostolicam eiusdem Constitutionis doctrinam debito obsequio atque obedientia suscepit: at novatores, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident, ex inconsulta eorumdem paucorum Antistitum haesitatione ita animos extulerunt, ut incredibili audacia Constitutionem ipsam perverse interpretari, et incessere, pravaeque etiam doctrinae per impudentes calumnias insimulare non erubuerint. Itaque ut reluctantes illos Eppos ad sectanda fratrum suorum vestigia excitaremus, ac turbarum malorumque omnium fomitem, quem improvida illa cunctatio ministraverat, extingveremus, canonicas animadversiones post diuturna trium annorum longanimitatis experimenta adhibere constitueramus. Verum ven. fratres nostri S. R. E. Cardinales, quibuscum rationem consilii nostri communicare aequum esse censuimus, nos enixe obsecraverunt, ut paulisper a severioribus remediis supersedere vellemus, dum interim communibus literis collegam suum Constitutioni nostrae sese subiicere detrectantem atque iisdem propterea animadversionibus obnoxium ad unitatis et pacis consilia revocare conarentur. Eorum igitur precibus annuentes, ne quam lenitatis viam intentatam relinqueremus, per illas ipsas inducias nos quoque ad universos AEppos et Eppos Regni Galliarum literas in forma Brevis die 20. Nov. 1716. expeditas dedimus, quibus rerum gestarum serie et Ecclesiarum perturbatione uberius exposita, illos hortati sumus, ut dissentientes Coepiscopos suos nostro etiam nomine convenirent, eosque officii sui fraterna caritate admonerent, nec non omnibus sacerdotalis sollicitudinis argumentis, imploratoque nostris etiam verbis dil. in Chr. filii nostri Philippi Ducis Aurelianensis, eiusdem Regni Rectoris, patrocinio, ad reparanda ecclesiasticae unitatis et disciplinae detrimenta, atque ad avertenda Catholicae Religionis pericula flectere satagerent. Speravimus quidem uberem ex eiusmodi literis nostris fructum, iunctoque nobiscum praeclarissimorum Galliae Praesulum zelo, qui maximo sane numero pro veritate certabant, factum iri credidimus, ut dissidentes fratres, quod nobis adeo in votis erat, lucrari possemus. Atqui spe nostra frustratos confestim nos vidimus, dolentesque clamare coacti sumus: sustinuimus pacem, et non venit, quaesivimus bona, et ecce turbatio: et sane tam gravis, ut qui ex adverso erant, illas ipsas nostras et huius S. Sedis voces variis artibus pene intercludere tentaverint. Neque profecto felicius cesserunt officia illa, quae Cardinales praedicti per impetratas a nobis inducias praestiterunt. Quamquam enim communi totius S. Collegii epistola svasiones, consilia, obsecrationes atque omnem ministerii sui fraternaeque benevolentiae fidem, sedulitatem ac sollicitudinem adhibuissent, frustra se tamen laborasse intellexerunt, neque alium praeter inanes scandalorum ac dissidiorum expostulationes, sed sine voluntate veram amovendi causam, unde illa emerserant, operae suae fructum re portarunt. Non tamen propterea concidimus animo, imo necdum a mitioribus consiliis recessimus: nihil interim curantes, quomodo homines modum hunc agendi nostrum interpretarentur, quippe qui sciremus Deo aeque per infamiam et bonam famam serviendum esse. Itaque ut aberrantes in viam iustitiae svaviter revocaremus, iteratis saepius hortationibus nostris etiam preces addidimus, eundemque in scopum privatis literis manu nostra conscriptis ea omnia paternae mansvetudinis officia implevimus, quae suggerere nobis potuit christiana caritas, quae patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia sustinet. Flures interea Gallicani Antistites non minus sapientia et doctrina, quam pietate ac studio tuendae Religionis illustres, ex iis scilicet, qui debita submissione Constitutionem nostram amplexi fuerant, dignitatis et muneris sui probe memores, votisque et officiis nostris obsecundantes, favente etiam eorum conatibus memorato Philippo Duce ac Rectore, curas omnes suas, assiduosque labores ad discordantium fratrum animos permovendos enixe conferre non omiserunt. Sed haec omnia prosperum illum, quem summopere praestolabamur, exitum minime habuerunt. Obscurati siquidem sunt renitentium oculi, ne viderent, ac obturatae sunt aures, ne audirent; adeo, ut nonnulli eorum non sine bonorum omnium luctu, hostiumque Ecclesiae plausu, ad ea insuper publice devenire ausi fuerint, quae omnes ex vobis, quibus illa innotuerunt, improbasse non dubitamus, quaeque ipsimet, qui ea perpetrarunt, a nobis et a S. R. Ecclesia palam atque perpetuo damnanda atque execranda esse non ignorabant.
Quare nos, qui supremo Divini Pastoris mandato deesse nec possumus, nec debemus, quo et illius oves pascere, et fratres nostros confirmare praecipimur, animo nobiscum reputantes, quod Verbum Dei non est alligatum, postquam diu tentatis inutiliter consiliis pacis hucusque siluimus, adhuc ulterius tacere nobis non tutum, christiano autem populo perniciosum fore censemus. Ad vos proinde omnes ex unaquaque natione, quae sub coelo est, Christifideles paternas voces nostras dirigimus, quo primum quidem doloris nostri participes vestras nobiscum ad Deum preces deferatis, ut superna adspirante gratia, qui hactenus contumaces fuerunt, non iam ulterius alta sapientes, sed humilibus consentientes ad debitam cum ceteris Christifidelibus in sana catholicaque doctrina profitenda veniant unitatem. Hoc nempe ex animo unice quaerimus, hoc dies noctesque nec sine lacrymis a Domino imploramus; neque enim oblivisci potest mulier infantem suum, nec S. Rom. Ecclesia filios suos. Deinde ne quis christianum populum seducere pergat inanibus verbis, vos omnes, ut necesse est, monitos volumus, et certos facimus, quod frustra et quidem non sine fermento malitiae et nequitiae istiusmodi homines nobiscum in doctrina religionis consentire se iactant, dum interim heterodoxorum exemplo praeeunte editam a nobis Constitutionem, quam universa Ecclesia veneratione debita complectitur, non modo alienis ab ipso verborum tenore interpretationibus, sed et apertis calumniis superinductis maligne carpere audent, et immanium errorum accusatione perstringere, perinde ac si ipsi soli, aliis Christifidelibus ubique gentium desipientibus, saperent, ipsi soli reliquis coecutientibus lumen veritatis adspicerent. Nec profecto minor est illorum culpa, qui ut facilius incautis illudant, cum haec ipsa moliuntur, eidem Constitutioni nostrae nequaquam adversari, sed solas declarationes in rebus apud ceteros omnes plane perspicuis postulare se simulant, non quidem discere, sed tentare cupientes, ut Ecclesiam, si possint, inutilibus quaestionibus et interminatis immisceant, et luci catholicae veritatis tenebras obscuritatis offundant. Ita sane patientia nostra abutentes, apostolicae auctoritati obsequium ac reverentiam se exhibere gloriantur illo ipso tempore, quo ei gravissimam inferunt iniuriam. Iisdem siquidem explicationem petitionibus satis aperte ostendunt, ideo se Constitutioni nostrae debitam obedientiam nondum praestitisse, quia verentur, ne per illam catholica dogmata convellantur, ne laudabilis et ab hac S. Sede probata eccles. disciplina infringatur, neve demum salubriores christianorum morum regulae subvertantur, quod plane idem est ac vereri, ne defecerit fides Petri, totaque Christi Ecclesia magisterio Apostolicae vocis imbuta a via veritatis et salutis erraverit. Praeterea ut pessimae causae splendidum patrocinium concilient, praefataeque Constitutioni maiorem undecunque invidiam faciant, se ab ea suscipienda retardari affirmant eo, quod suspicentur per illam damnari sententias, atque doctrinas, quas insignes Catholicorum scholae absque ulla censura hactenus tenuerunt ac tradiderunt: cum tamen, nisi ab antiquis semitis, Sanctorumque Patrum vestigiis, imo et ab earumdem scholarum instituto, quod verbis profitentur, reipsa recessissent, probe reminisci deberent, quod illarum principes, quorum nomina pertinaciae suae temere praetendunt, quemadmodum et ceteri illustriores Ecclesiae scriptores suum semper esse duxerunt, ut ab Apost. Sede discerent, quid credere, quid tenere, quid docere deberent, ut ad illam scripta sua examinanda et emendanda dirigerent, ut inde lumen catholicae fidei reciperent, ubi non posset fides ipsa sentire defectum, ut nemo eorum denique sententiam suam adversus Petri auctoritatem defenderet. Ceterum in hoc ipso praepostero iudicio consvetum calumniandi morem non derelinquunt: nisi enim excоесаret eos malitia eorum, ac nisi diligerent magis tenebras quam lucem, ignorare non deberent, sententias illas ac doctrinas, quas ipsi cum erroribus per nos damnatis confundunt, palam et libere in Catholicis scholis etiam post editam a nobis memoratam Constitutionem sub oculis nostris doceri atque defendi, illasque propterea minime per eam fuisse proscriptas. Verum supercecidit ignis contentionis et aemulationis, et non viderunt solem lucidissimae veritatis. Hinc iusto Dei iudicio ambulantes in tenebris nesciunt plane quo vadant; scandalum quippe de constitutione nostra comminiscuntur, sed se ipsos potius de pervicacisua inobedientia scandalum facere non agnoscunt; sacrosanctam Eppatus dignitatem exaltare se velle declarant, sed reipsa deprimunt, dum interim fraternitatem ipsi contemnunt, audacissimae inferioris cleri rebellioni fomentum tribuunt, universumque eccles. ordinem laicis tribunalibus, vel in ipsa religionis causa indecore ac perperam subiici non attendunt; de veteris ac novae legis discrimine tamquam de re ipsis solis perspecta multa et plerumque inutiliter disputant, novaeque praestantiam, quam omnes agnoscunt et profitentur, inculcare non desinunt, utriusque tamen legis plenitudinem, quae est dilectio, minime observant; caritatem nulli impensius laudant, nulli impudentius violant; divinae gratiae veritatem praedicant, quam catholicus nullus negat, sed damnatis erroribus faventes spiritui gratiae contumeliam faciunt. Quod vero nos de pusillorum scandalo sollicitos plurimum excruciat, illud est, quod dum plerique eorum haec faciunt, vel consentiunt facientibus, adhuc specioso quodam ementitae severitatis amictu se contegentes, rigidioris doctrinae gloriam captare non cessant, instituendaeque in melius christianorum vitae et ad normam Evangelii componendae zelum magnifice ostentant.
Quare nos perniciosam hanc larvam, quae animabus pretiosissimo Christi sangvine redemtis certum parare posset exitium, palam detrahere urgente nos apostolici ministerii debito volentes, ipsos primum aberrantes fratres, ut alias saepe privatim fecimus, publice modo et coram universa Ecclesia monitos facimus, ne sibi ulterius de falsa exactioris disciplinae fama blandiantur. Neque enim vera virtus absque humilitate, pietas absque obedientia, christiana demum perfectio absque caritate potest consistere. Porro quae humilitas: sensum proprium communi fratrum sententiae, quin et supremae beati Petri Cathedrae iudicio obstinate praeferre? quae obedientia: apostolicis definitionibus reluctari? quae tandem caritas: iniuriis et contumeliis agere, iras, rixas et contentiones ubique disseminare? Agnoscant igitur divini luminis irradiante fulgore, quam gravibus coram Deo et Ecclesia reatibus et periculis involvantur. Meminerint scriptum esse, quod quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae est nolle acquiescere. Omnipotentis Dei, qui superbis resistit, tremendum et imminens sibi iudicium timeant, Ecclesiaeque pacem simul et Reipublicae tranquillitatem perturbare tandem aliquando desistant. Reliquos deinde vos omnes per universum terrarum orbem Apostolicae fidei cultores paterne admonemus, requirimus et obtestamur, ut ad eos, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, probe dignoscendos certissimam illam, quam Dominus ac Salvator noster nobis reliquit, regulam adhibeatis, videlicet, a fructibus eorum cognoscetis eos. Qui autem fructus isti sint, ex eorum, qui Constitutioni nostrae sese submittere renuerunt, contumacia provenientes, toti iam pene christiano orbi nimium perspecti sunt et manifesti: de illis propterea, ne acerbissimi doloris nostri vulnera refricemus, prolixius eloqui libenter absistimus. Nolite ergo, filii dilectissimi, vosque potissimum, qui ut loco ita et periculo propinquiores estis, nolite effici participes eorum, nolite omni spiritui credere, doctrinis variis et peregrinis nolite abduci, sed sanam et orthodoxam S. R. E. doctrinam, quae sacrum fidei depositum intemerate servat, tuto sequimini, et firmiter custodite. Nos vero, quos ceteris zelo Domus Dei non minus quam dignitate praeire oportet, ut ingruentium tot malorum gravitati, quantum rerum et temporum praesens conditio patitur, opportune occuramus, praesertim ne pastores errantes et in errorem mittentes disperdere et dilacerare gregem Domini nemine cohibente prosequantur, neve oves Christi nobis tacentibus rapi in praecipitia se sinant, universis Christifidelibus, quid interim gravissima hac in re nos agere duxerimus, palam edicere ac declarare statuimus. Noverint ergo omnes, qui ubicunque terrarum catholico nomine gloriantur, nos, qui Unigeniti Filii Dei Salvatoris nostri Iesu Christi vices nullo licet meritorum nostrorum suffragio in terris gerimus, eos omnes, qui memoratae Constitutioni nostrae debitam et omnimodam obedientiam praestare hactenus recusarunt, aut in posterum recusare ausi fuerint, ut veros S. R. E. filios non agnoscere, neque ut nobis et beati Petri Cathedrae, quod falso autumant, adhaerentes et consentientes, sed contra potius uti aperte inobedientes ac notorie contumaces et refractarios habere, tenere, ac reputare. Et quoniam primo ipsi a nobis et S. R. Ecclesia, si minus expressis verbis, factis certe pertinacisque et obduratae mentis multiplici significatione recesserunt, illos similiter a nobis tamquam a nostra et eiusdem S. R. E. caritate prorsus segregatos haberi, nullamque proinde nobis et ipsi S. R. E. deinceps cum illis communionem eccles. extituram, donec (quod faxit Deus) integre resipiscant, reiectaque penitus audacia refragandi, per exhibitionem verae obedientiae, quam complures eorum Romano Pontifici beati Petri successori ac Iesu Christi Vicario in ipsamet solemni catholicae fidei professione interposita iurisiurandi religione ad S. Dei Evangelia saepius spoponderunt, pristinae caritati et unitati ab eadem Apost. Sede restitui mereantur. Ad vos postremo, ven. fr. Patriarchae etc. gaudium nostrum et corona nostra, apostolicae dilectionis nostrae sermonem convertimus, hortantes vos et obsecrantes in Domino, ut pro eo, quo polletis, pastorali zelo, commissas vobis Christi oves a venenatis pascuis, id est, profanarum vocum et doctrinarum novitatibus sedulo arceatis, simulque paternam sollicitudinem nostram in revocandis ad saniora consilia quibuscunque dissidentibus efficacius adiuvetis, ita ut vobis indivulsam cum S. R. E. in doctrina fidei unitatem, quod iam plerique vestrum egregie praestitistis, firmissime profitentibus christiani omnes agnoscant, vos longe ab iis esse, qui elongaverunt se a nobis, ac illorum damnabilem in obedientiam una nobiscum aversari, et improbare, eosque, nisi resipuerint, a communis societatis caritate prorsus alienos habere. Utinam qui paternis hactenus humilitatis nostrae vocibus reluctati sunt, vobis omnibus non modo arguentibus, obsecrantibus et increpantibus, sed et ab eorum consortio penitus abstinentibus, erubescant, confundantur et convertantur! detque illiş Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, ut secundum Apostolicam doctrinam idem ipsum tandem dicamus omnes, et non sint in nobis schismata, simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia, auxiliante nobis per omnia gratia D. N. I. C. cui est honor et gloria in secula. Amen.
Datum Romae a. 1718 quinto Kal. Septembris. -- Bullarium edit. Luxemb. XI. 2. p. 139.