Bulla Effraenatam perditissimorum

Bulla Effraenatam perditissimorum
, , , , ,

Effraenatam perditissimorum hominum contra divinae legis pracceptum, de non occidendo, peccandi audaciam atque licentiam, sanctissimis legibus, variisque Constitutionibus saepius repressam animadvertentes, cogimur nos quoque in supremo justitiae throno a Domino constituti, justissima ratione suadente, vetera jura partim innovando, partim ampliando, corum etiam immunitatem pari poena proposita coercere, quin immaturos foetus intra materna viscera adhuc latentes crudelissime necare non verentur. Quis autem non detestetur tam execrandum facinus, per quod nedum corporum, sed quod gravius est etiam animarum certe jactura sequitur? Quis non gravissimis suppliciis damnet illius impietatem, qui animam Dei imagine insignitam pro qua redimenda Christus Dominus noster pretiosum sanguinem fudit, acternae capacem beatitudinis, et ad consortium Angelorum destinatum, a beata Dei visione excludit, reparatione coelestium sedium quantum in ipso fuit impedivit, Deo servitium suae creaturae ademit? Quis liberos prius vita privavit, quam illi a natura propriam lucem accipere, aut se materni custodia corporis ab effignata servitia tegere potuerint? Quis non abhorreat libidinosam impiorum hominum crudelitatem, vel crudelem libidinem, quae eousque processit, ut ctiam venena procuret ad conceptos foetus intra viscera extinguendos, et fundendos, etiam suam prolem prius interire, quam vivere, aut si jam vivebat, occidi, antequam nasci nefario scelere moliendo? Quis denique non damnet gravissimis suppliciüs illorum scelera, qui venenis, potionibus, ac maleficiis mulieribus sterilitatem inducunt, aut ne concipiant, ne pariant maleficis medicamentis impediunt? Maleficus, inquit Dominus ad Moysem, non poterit vivere: nimis enim impudenter contra Dei voluntatem se opponit, qui ut Sanctus Hieronymus ait, dum natura recipit semen, receptum confovet, confortum corporat, corporatum in membra distinguit, dum inter ventris angustias Dei manus semper operatur; idemque corporis creator, et animae est, impie despicit bonitatem figuli, idest Dei, qui hominem plasmavit, fecit et colit: si quidem, ut Sanctus testatur Ambrosius, non mediocre munus est Dei dare liberos propagatores generis. Divinum donum est foecunditas parientis, eodemque tempore diro hoc flagitio privantur liberis parentes, qui generaverant, vita filii qui generati sunt, matres conjugii praemiis, terra quae ab his coleretur, mundus, qui ab üsdem cognosceretur, ecclesia, quae devote numero plebis aucta gauderct. Unde non immerito sexta Synodo Constantinopolitana sancitum est, ut personae, quae dant foetus nec quae nantia venena accipiunt, homicidae paenis subjiciantur, sed et veteri Concilio Ilerdensi cautum est, ut conceptos ex adulterio foetus necare non potuerint, vel qui in ventres matrum potionibus aliquibus colliserint, si postea poenitentes ad Ecclesiae mansuetudinem recurrant, omni tempore vitae suae fletibus, et humilitati insistant. Si vero clerici fuerint, officium ministrandi eis recuperare non liceat, omnesque tam ecclesiasticae, quam prophanae leges gravibus poenis afficiunt eos, qui in utero matris puerperium interimi, aut ne mulieres concipiant, sive ut conceptos foetus ejiciant nefarie machinantur.

Nos igitur post repressam eorum temeritatem, qui matrimonii jura violare, et quantum in ipsis est vinculum indissolubile dissolvere praesumunt, quin turpioribus quibusdam incestis se inquinare non erubescunt, hoc quoque malum quantum viribus nobis a Domino traditis contendere possumus, nostris potissimum temporibus exterminare valentes. Omnes et quoscumque tam viros quam mulieres cujuscumque status, gradus, ordinis, etiam clericos, saeculares quavis dignitate, et praceminentia ecclesiastica vel mundana fulgentes, qui de caetero per se, aut interpositas personas Abortus, seu foetus immaturi, tam animati, quam inanimati, formati, vel informis ejectionem procuraverit percussionibus, venenis, medicamentis, potionibus, oneribus, laborisque mulieri praegnanti impositis, ac aliis etiam incognitis, vel maxime requisitis rationibus, ita ut reipsa Abortus inde secutus fuerit, ac etiam praegnantes ipsas mulieres, quae scienter praemissa fecerint, poenas tum divino quam humano jure, ac tam per canonicas sanctiones, et apostolicas constitutiones, quam civilia jura adversus veros homicidas, qui homicidium voluntarium actu, et re ipsa patraverint, propositas, et inflictas (quorum omnium tenores nostris litteris pro expressis, et ad verbum insertis habemus) eo ipso incurrere, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, et ordinamus, ipsasque poenas, leges et Constitutiones ad casus praefatos extendimus.

Eos vero, qui clerici fuerint, omni privilegio clericali, officiis, dignitatibus et beneficiis ecclesiasticis, quae in vocatura nostrae et Sedi Apostolicae dispositioni perpetuo reservamus, ipso facto privamus, et in futurum inhabiles et ad ea suscipienda decernimus, adeo ut illi, qui hoc delictum commiserint, non secus, atque ii qui sua voluntate homicidium perpetraverint juxta Concilii Tridentini decreta, etiamsi crimen id nec ordine judiciario probatum nec alia ratione pubblicum, sed occultum fuerit, ad sacros ordines promoveri, aut in susceptis ordinibus ministrare nullo modo possint nec illis aliqua Ecclesiastica beneficia, etiamsi curam non habeant animarum, conferri liceat, sed omni ordine ac beneficio, et officio perpetuo careant.

Nec non et illos qui clerici non fuerint et talia perpetraverint, non solum poenas incurrere supra narratas, sed etiam inhabiles ad ordines, et alia praedicta decernimus et declaramus.

Volentes quod hi qui foro ecclesiastico subjecti, ut praefertur deliquisse comperti fuerint, per judicem ecclesiasticum depositi et degradati, curiae et potestati saeculari tradantur, quae de eis illud captat supplicium, quod contra laicos vere homicidas per divinas leges, ac civilia jura est dispositum.

Praeterea eisdem poenis teneri omnino statuimus eos, qui sterilitatis potiones, ac venena potionibus propinaverint, et quo minus foetum concipiant, impedimentum praestiterint, ac ea facienda et exequenda curaverint, sive quocumque modo in his consuluerint, ac mulieres ipsae, quae eadem pocula sponte ac scienter sumpserint.

Quo circa mandamus universis et singulis judicibus ordinaris et delegatis, tam ecclesiasticis, quam saecularibus, quibus contra criminum reos etiam quoad casus hujusmodi, de jure, vel ratione delicti, aut per sonarum, legitime competit jurisdictio, ita tamen ut inter eos praeventionis locus sit, ut in his delictis quae ut plurimum in occulto perpetrantur, contra quoscumque, non solum per accusationem et delationem, verum etiam per inquisitionem, et simplicem denuntiationem procedant, ac ad illa probanda testes alias de jure inhabiles, eorumdem tamen judicum arbitrio, habita ratione personarum, causarum, et qualitatum illarum, ac circumstantiarum quarumcumque admittant, et in eos, qui culpabiles fuerint, pro ut per nos sancitum sit, demum animadvertant.

Insuper ut immanissimi hujus delicti gravitati non solum temporalibus, verum etiam spiritualibus poenis prospiciamus ac provideamus, omnes, et singulos cujuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis existentes saeculares, et quemcumque ordinem professos; qui, vel quae, vel uti principales, vel uti sociae consciaeve ad tale facinus committendum, opem, consilium, favorem, potionem, vel alia cujuscumque generis medicamenta scienter dederint, ac etiam scribendo litteras privatas vel apochas, vel alias verbis, aut signis juverint, aut consuluerint, ultra supradictas poenas, ipso facto nunc prout ex tunc excommunicamus, et pro excommunicatis declaramus.

Decernentes, ac declarantes, quod per quaecumque jubilaea, et indulgentias per nos, et successores nostros, etiam anno jubilaei, aut alio quovis tempore, etiam cruciatae sanctae jubilaei, vel quovis alio titulo concessas, et concedendas, nec non per quoscumque litteras apostolicas, quibusvis principibus, seu ad eorum instantiam, per nos et successores nostros concessas, et concedendas ac etiam vigore privilegiorum mare magnum, vel alias quomodolibet nuncupatorum, quibusvis congregationibus regularium, aut Episcopis vigore Concilii Tridentini, vel alias per nos et praedecessores nostros quomodocumque concessorum, vel in futurum concedendorum, ne personae sic ut praefertur delinquentes, et excommunicatae, praeterquam in mortis periculo absolvi valeant, nec non üs clericis, qui hujusmodi delicta perpetraverint, etiamsi eorum crimen occultum fuerit, super irregularitate praemissorum occasione contracta, nec per locorum ordinarios, nec per alios quavis auctoritate fungentes quam per nos, et Romanos Pontifices nostros successores, et tunc nonnisi urgentissimis de causis dispensari possit. Ac tam absolvendi, quam dispensandi facultatem hujusmodi etiam quoad forum conscientiae in casibus superius expressis, nobis, et successoribus nostris dumtaxat reservamus.

Statuentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscumque judices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. Romanae Ecclesiae Cardinales; sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate, in quavis causa et instantia judicari et definiri debere, irritumque et inane, quidquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus apostolicis, aut aliis legibus aliter forsam circa praemissa disponentibus, aut in casibus praefatis distinguentibus caeterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem, ut praesentium litterarum exemplis etiam impressis manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis eadem fides in judicio, et extra adhibeatur, quae originalibus literis exhibitis adhiberetur; quod aedem ad valvas basilicae principis Apostolorum de urbe, et in arce Campi Florae de more publicatae et affixae, dimissis inibi earum exemplis post quindecim dierum spatium a die hujusce publicationis numerandorum, quemcumque afficiant, ac si unicuique forent intimatae, cum non sit verisimile, quemquam ea posse ignorare, quae palam et publice fuerint evulgata.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae Constitutionis statutorum, ordinationis extensionem decretorum, etc. Si quis hoc attentare praesumpserit, etc.

Dat. Romae in Monte Quirinali anno incarnationis dominicae 1588, 4 kalend. novembr. Pont. nostri anno tertio.

                    Bulla Effraenatam perditissimorum — Papa Sisto V