Dominica II in Quadragesima

Dominica II in Quadragesima

Introitus (Ps. 24, 6, 3 et 22 — ib. 1-2)
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris. Ps. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. ℣ Glória Patri.

Oratio
Deus, qui cónspicis omni nos virtúte destítui; interius exteriúsque custódi; ut ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per D. N.

Epistola (I Thess. 4, 1-7)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.
Fratres: Rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu: ut, quemádmodum accepístis a nobis, quómodo opórteat vos ambuláre et placére Deo, sic et ambulétis, ut abundétis magis. Scitis enim, quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Jesum. Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne et honóre: non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum: et nequis supergrediátur neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis et testificáti sumus. Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale (Ps. 24, 17-18)
Tribulatiónes cordis mei dilatátæ sunt: de necessitátibus meis éripe me, Dómine. ℣ Vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea.

Tractus (Ps. 105, 1-4)
Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. ℣ Quis loquétur poténtias Dómini: audítas fáciet omnes laudes ejus? ℣ Beáti, qui custódiunt judícium et fáciunt justítiam in omni témpore. ℣ Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo.

Evangelium (Matth. 17, 1-9)
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nollíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, do nec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

Offertorium (Ps. 118, 47 et 48)
Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.

Secreta
Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti. Per D. N.

Communio (Ps. 5, 2-4)
Intéllige clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.

Postcommunio
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis moribus dignánter deservíre concédas. Per D. N.