Dominica I in Quadragesima

Dominica I in Quadragesima

Introitus (Ps. 90, 15-16 — Ib. 1)
Invocábit me, et ego exáudiam eum: erípiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum. Ps. Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur. ℣ Glória Patri.

Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam ánnua quadragesimáli observatióne puríficas: præsta famíliæ tuæ; ut, quod a te obtinére abstinéndo nítitur, hoc bonis opéribus exsequátur. Per Dóminum.

Epistola (II Cor. 6, 1-10)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
Fratres: Hortámur vos, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce, nunc tempus acceptábile, ecce, nunc dies salútis. Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum: sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam: ut seductóres, et veráces: sicut qui ignóti, et cógniti: quasi moriéntes, et ecce, vívimus: ut castigáti, et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.

Graduale (Ps. 90, 11-12)
Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. ℣ In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

Tractus (Ps. 90, 1-7 et 11-16)
Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur. ℣ Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: Deus meus, sperábo in eum. ℣ Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero. ℣ Scápulis suis obumbrábit tibi: et sub pennis ejus sperábis. ℣ Scuto circúmdabit te véritas ejus: non timébis a timóre noctúrno. ℣ A sagítta volánte in die, a negotio perambulánte in ténebris, ab incúrsu, et dæmónio meridiáno. ℣ Cadent a látere tuo mille, et decem mília a dextris tuis: ad te autem non appropinquábit. ℣ Quóniam Angelis suis mandávit de te: ut custódiant te in ómnibus viis tuis. ℣ In mánibus portábunt te: ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum. ℣ Super áspidem et basilíscum ambulábis: et conculcábis leónem et dracónem. ℣ Quóniam in me sperávit, liberábo eum: prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum. ℣ Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: cum ipso sum in tribulatióne. ℣ Eripiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum, et osténdam illi salutáre meum.

Evangelium (Mt. 4, 1-11)
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Ductus est Jesus in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Et cum jejunásset quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. Et accédens tentátor, dixit ei: Si Fílius Dei es, dic, ut lápides isti panes fiant. Qui respóndens, dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei. Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum, Deum tuum. Iterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et osténdit ei ómnia regna mundi, et glóriam eórum, et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me. Tunc dicit ei Jesus: Vade, Sátana: scriptum est enim: Dóminum, Deum tuum, adorábis, et illi soli sérvies. Tunc relíquit eum diábolus: et ecce, Angeli accessérunt, et ministrábant ei.

Offertorium (Ps. 90, 4-5)
Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circúmdabit te véritas ejus.

Secreta
Sacrifícium, Dómine, quadragesimális inítii sollémniter immolámus, te deprecántes: ut, cum epulárum restrictióne carnálium, a nóxiis quoque voluptátibus jejunémus. Per Dóminum.

Communio (Ps. 90, 4-5)
Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circúmdabit te véritas ejus.

Postcommunio
Múnera, quǽsumus, Dómine, percépta nos prósequántur auxílio: et semper nostra vúlnera sanatúra, et contra advérsa ómnia tueántur. Per Dóminum.